

Liber Exodus*
Caput 8: Versus 19
Digitus Dei est hic,etc.[ISID. ex Aug. ep. 119.]In tertio signo magi deficiunt, dicentes:Digitus Dei est:qui typum haereticorum et animositatem habuerunt. Unde:Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem,etc.[II Tim. 3.]. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscae gravissimae significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes:Digitus Dei est hic,ne intelligant unde decipiantur.[STRAB.]Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimae divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum.[AUG., quaest. 25 in Exod., tom. 3.]Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc.,usque ad,quamvis de Filio non tacuerunt.